Eodem die (martis xj exeunte Augusto Millesimo Ducentesimo Septuagesimo Quarto, Indictione secunda).
Dominus Albizus condam domini Jacobi Zagniboni de Duglolo,
Dominus Blaxius Angellelli
vendiderunt quod proprium jmperpetuum quod condictitium unde pervenerit dominis Bonavolte filio domini Candonati de Malavoltis et Condonato filio domini Alberti de Malavoltis domos cum turribus duabus, curia et puteo jnfra eas positis, sitas in civitate bon. in porta Steri in parrochia Sanctorum Fabiani et Sebastiani, jnfra hos confines, juxta vias a duobus lateribus et juxta Gattarios et juxta Malavoltos, avesella mediante et juxta domum que fuit heredum condam Vitalis de Lignis nominatim, pro pretio duorum millium lib. bon. de qua venditores confessi fuerunt recepisse ab emptoribus coccc libr. bon., et residuum promiserunt emptores solvere coccc libr. hinc ad annum et residuas mille libr. hinc ad duos annos, asserentes idem dominus Bonavolta se esse emancipatum ex carta manu Rodulfini Gatti not. et dictus Candonatus ex carta Alberti Rovisij not. et ex carta presentis venditionis scripta manu domini Ugolini Gualcherij not. hodie facta in domo dicti domini Blaxij, pressentibus dominis Galaotho de Gactariis judice, Dominico Poete campsore, Domenico Ursi cartolario, Johanino condam Bonromei, Petro Cartelario condam Petri beccarij, Naximbene Cartelario condam
Bertholi de Vidriano et Johanino condam Rolandini et me Ugolino Rigacij notario testibus.
Lib. 24 Memorial. Ugolini Rigazij not., fol. xiij verso.