Millesimo cc.lxxj, indictione xmj, die lune secundo intrante Februario.
Dominus Traversarius de Guarinis tamquam pater et legittimus administrator Fulchi, Milidexij, Mathelde et Bolognicthi filiorum suorum et heredum condam domini Bolognitti Rumbodevino pro tertia parte pro domina Felitiana condam eorum matre filia olim eiusdem domini Bolognitti et vice et nomine ipsorum confessus fuit habuisse et recepisse a domino Guilielmo filio domini Catellani condam domini Guidonis Hostie solvente nomine domine Iohanne filie condam dicti domini Bojognicti sue uxoris et heredis condam dicti sui patris pro tertia parte xxx lib. bon. de parte et pro parte c lib. bon. eidem contingencium de ducentis lib. bon. quas dicti Fulcus, Milidexius, Matelda et Bolognittus habere debebant in medietate plurimorum domorum de platea maiori, que fuerunt dicti domini Bolognitti. Ex instrumento Henrigipti Filiciani etc., et promisit eidem Guilielmo se facere quod dicti eius filij dictam solucionem ratam habebunt etc. Ex instrumento predictorum scripto manu dicti Henrigipti not. facto heri bon., sub porticu domus turris Guarinorum, presentibus etc.
Lib. 15 Memorial. Bertholomei Henrici de Arpinelli not., (quaderno 2° segnato della Lettera B*) fol xxviiij.