In nomine Sancte et individue Trinitatis. Anno domini nostri Jesu Christi m.c.c.i. tempore domini Innocentii Pape nullo Imperatore imperante xi. Kal. Aprilis. Indict. iiii. Ego quidem Albertus de rustiganis hoc venditionis instrumento vendo trado atque transfero vobis domino Sellano et domino Zaccaro recipientibus procuratorio nomine domum meam posi tamjuxta turrim meam in perpetuum cum solo et edificio et cum ingressu et egressu suo usque in vias publicas et cum omnibus supra se et infra se habent. in integrum remanente grundario turris sicut erat. Scilicet nullam aliam injuriam debeat venditor ibi facere. Confines cujus tales sunt. videlicet a mane eadem curia nova comunis. a sero platea majore. a meridie poss. venditor. alio latere adest Ecclesia S. Silvestri et canonica ejusdem Ecclesie vel si qui alii adfines sunt. omnia ut predixi et que intra predictos fines continentur in integrum pro pretio C. librarum bon. quod fateor a vobis mini bene in totum solutum esse. In presenti die do et trado et transfero vobis prenominatis emptoribus recipientibus procuratorio nomine ut dictimi est pro communi bonon. ad habendum tenendum etc. Actum in Civitate bononie supra pontile domus quondam Bulgari, indictione predicta.
Documento n. 5
Prenominatus venditor hoc venditionis instrumentum ut, supra legitur scribere rogavit.
Dominus Guillelmus Rang(onis) tunc potestas Bononie et Aldrobandinus Prendipartis et Rambertinus Guidonis Buvalelli etc. interfuerunt et regati sunt testes.
Ego Agnellus quondam Imperatoris Henrici tabellio interfui et rogavi s. s. et s. s.
Registro Grosso v. 1, fol. 101 nell’arch. not. e Savioli, Ann. v. 4, pag. 228.