Anno Millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, Indictione undecima, die Martis xvj intrante Octubri.
Dominus frater Catellanus quondam domini Guidonis domine Ostie, una cum domino Jacobino, Guilielmo et Johane eius filiis, venit dicens se emancipasse predictos suos filios silicet dominimi Jacobinum, Guilielmum et Johanem a se. Et predicti fratres Jacobinus, Guilielmus et Iohanes dixerunt se emancipates esse ab eo. Et in premium emancipationis dedit eisdem suis filiis domum de sancto Vitale cum casamento et terra, que est quatuordecim tornaturarum et circa quindecim tabularum, juxta vias publicas a duobus lateribus. Item brainam cum vinea et terra positam in terra predicta, que est quadraginta tornaturarum et decem tabularum, et terra que est ante domum Ricardi de Rizo. Item terram de Casalino, que est quatuordecim tornaturarum et quarta pars alterius. Item unam petiam terre prope terram de Casalino, que est quatuor tornaturarum et tertia pars alterius et sedecim tabularum. Item pratum de Sancto Vitale positum juxta viam a duobus lateribus. Item domos de burgoricho, silicet ius quod habet in eis altas et terenas, positas juxta viam comunis, et juxta heredes domini Ugonis de Lucha. Item totum illud de Doglolo et terenum de Cauda Rutolli. Item totum illud de districtu Ferarie, Silicet domum Gaibane Fossanove et Madrarie. Item partem quam habet in domo que olim fuit domini Guidonis domine Nide. Item domum unam positam in capella Sancte Marie de Godeschalchis, juxta viam et juxta dominum Pirolinum. Item aliam domum in eadem parochia juxta vias a duobus lateribus. Item aliam domum in eadem parochia, juxta domum ecclesie predicte et juxta dominum Pipinum. Item partem suam turris alte prope domum domini Guidonis Tucimanni et juxta viam. Cum pactis et conventionibus insertis in instrumento scripto manu domini Thomaxini de Quercis not. beri facto in pallatio veteri comunis bon. In pressentia dominorum Guidotti et Antonii judicum et assessorum domini Rech de Turri potestatis bon. cum decreto, et pressentibus etc.
Lib. 4, Memorial. Jacobini quondam Paullini Fabri not. fol. Ixxviiij.