Die xiij Maij 1484.
Congregatis magnificis Dominis Sesdecim Reformatoribus Status libertatis Civitatis Bonon. jn camera Reverendi domini locumtenentis jn ejus presentia ac de ipsius consensu et voluntate jnter eos infrascripta partita obtenta fuerunt, et
Primo etc.
Item considerata horrenda et inaudita ruina Domus olim Domini Antonij de Bolognettis et Joannis eius fratris, que ex casu et lapsu cuiusdam Turris tota prostrata et solo equata est, et sub qua ipse Dominj Antonius et Joanes eius frater predictus cum ambobus familijs suis perierunt et extincti fuerunt, exceptis dumtaxat quibusdam eorum filijs, qui servati sunt, Eis compatientes per omnes fabas albas decreverunt: quod ipsi filij et heredes domini Antonij pro hoc prexenti anno habeant salarium Lecture eiusdem domini Antonij, ad quam nunc rotulatus est: quod est librarum quingentarum bononinorum, Et quod elapso presenti anno heredes ipsius domini Antonij, et heredes predicti Joannis habere debeant de pecunijs gabelle grosse Civitatis Bonon. libras quingentas bononinorum quolibet anno usque ad annos quattuor in totum ultra presentem annum, Et quod familie predictorum domini Antonij et Joannis sint exempte a quibuscunque Dacijs Comunis Bonon. pro viginti annis, Et quod sal pro eorum usu eis dari debeat ad rationem soldorum quadraginta pro corbe. Cum hoc quod ad presens evacuari faciant viam publicam apud Carobium et residentiam mercatorum ob ipsam ruinam terreno ac lapidibus plenam et occupatam, Et quod pro ornamento Civitatis Domos collapsas honorifice et laudabiliter reedificent: prout visum fuerit Domino Joannj de Bentivolijs, Et exemptio jncipiat finitis locationibus Daciorum que ad presens locata sunt.
Lib. 9 Partitorum ann. 1480-1489 fol. 129 verso.