(anno 1413).
Contra Nicholaum Guidottini de Guidottis de Bon. In eo etc., quod cum Dominicus Oxelator vocatus: El Portolana de Bononia Capitaneus Turris Asinellorum de Bon. et inimicus et rebellis Romanae Ecclesiae de mandato, et ad instantiam quorundam rebellium Sancte Matris Ecclesiae quorum nomina ad praesens pro meliori tacentur immisisset noctis tempore ignem in dicta Turri ex quo incontinenti dicta Turris combusta fuit ad hoc ut rumor oriretur in Civit. Bon. et praesens pacificus status subverteretur. Et cum dictus Dominicus vidisset quod in dicta Civitate rumor non insurrexisset nec insurgere posset, et videns suum iniquum propositum et dictorum rebellium non (1) sortiri effectum, volens ampere fugam de dicta Civitate tunc post combustionem dicte Turris, incontinenti accessit ad domum dicti Nicolai inquisiti et vocavit ipsum Nicolaum pluries dicendo quod aperiret sibi hostium, Et cum interrogeretur ab Antonia famula dicti Nicolai quis esset, respondit quod erat Dominicus Oxelator, quae interrogavit ipsum quae nova habebat, qui respondit bona: dicens quod aperiret sibi ostium incontinenti ; quae Antonia accessit ad dictum Nicolaum dicens quod erat Dominicus Oxelator, et quod habebat bona nova, qui Nicolaus mandavit eidem Antoniae eius famulae ut aperiret ostium et surrexit de lecto, et ivit ad scalas et interrogans dictum Dominicum quae nova haberet, qui Dominicus dixit: ego sum deserto « però che io ho arso la Torre degli Asinelli. » Et ad hoc ut aufugeret et evaderet de Civit. Bon. petiit a dicta sua famula scalas praesente et audiente dicto Nicholao, quae respondit ei quod non erant ibi aliquae scalae longitudinis ad sufficientiam, sed eidem dedit unum par funuum cum quibus posset evadere et exire muros dictae Civitatis, quibus funibus acceptis statim recessit et ivit et accessit ad muros Civit. inter portam Lamarum et sancti Felicis, et cum dicta fune quam appendit ad unuum merlum dictorum murorum noctis tempore dictam Civitatem per muros exivit et aufugit, ex qua fuga veritas ad plenum haberi non potuit ad quorum petitionem et instantiam dictus ignis immissus fuit, nisi ex confessione per dictum Dominicum factam post dictam fugam cuidam suo amico cuius nomen retinetur in secreto, qui nobis revelavit praedicta, et ad fugam dicti Dominici, dictus Nicolaus post dictam combustionem et dicta combustione durante dicto Dominico dedit et praestitit auxilium et favorem, nec praedicta propalavit sed in secreto retinuit usque in diem sequentem, adhuc dictus Dominicus fuit in loco tuto in quo capi non poterat, ex quibus omnibus potuit insurgere rumor ex quo rumore turbari potuit pacificus status etc.
Cond. nel capo e in L. 1000 pro emendatone dictae turris e nella confisca dei beni e fatta l’esecuz. die 2 mensis Augusti (sic).
Toselli, Spoglio ms. dell’ arch. crim. parte 1″ p. 495.
(1) In bianco nell’apografo.