Die lune vigesimo jntrante Februario ( m.°cc.°lxxxx, Indictione tercia).
Cum hoc esset quod domina Druda filia quondam domini Albizi de Monte Azinigo et uxor domini Bonifatij de Gallutiis vendiderit jure proprio domino Henrigipto quondam domini Symonis de Riosti medietatem omnium domorum cum medietate caxamenti et broyli ipsarum domorum quas habebat pro indiviso cum domina Adala eius sorore comittissa de Manghone positas Bon. in capella Sancti Jacobi de Carbonensibus, juxta viam publicam a sero, et juxta viam desubtus, et juxta andronam quondam domini Castelani de Andalo a mane et juxta dominum Bonachursium de Carbonensibus et juxta Bonfatinos, pro pretio quingentarum libr. bon., ut constat jnstrumento venditionis scripto manu Gerardi Jacobi de Lastignanó not., dictus dominus Henrigiptus fuit confessus et contemptus atque asseruit coram infrascripto notario et testibus infra- scriptis quod dictum instrumentum vendictionis fuit fitictium et simulatum. Cum in rei veritate mutuum fuerit et dicta peccunia quantitate scilicet quingentarum libr. bon. per ipsum dominum Henrigiptum eidem domine mutuata, et quod dictum jnstrumentum venditionis de dicta medietate domorum, caxamenti et broyli factum fuit in ipsum dominum Henrigiptum loco pignoris ut melius et tucius de dicta pecunia cauteretur eidem et non animo acquirendi dominium vel proprietatem ipsarum, quare etc. Ex instrumento Henrigipti domini Feliciani not. facto die sabati, decimo octavo intrante februario, in curia domus dictarum domine Drude et domine Adale posita in capella Sancti Jacobi de Carbonensibus in angulo Vignatij pressentibus domino Francischo Accursij legum doctore etc.
Domina Druda filia quondam domini Albizi de Monte Acinigo de Muxello et uxor domini Boniffatij de Gallutiis dedit, vendidit et tradidit jure proprio in perpetuum domino Guidoni filio domini Bonachursij de Galixano unam domum cum curia que est intus dictam domum, et medietatem unius turris sive caxaturiis cum balchione coniuncto dicte medietatis turris a lattere sero versus curtile Galutiorum pro diviso cum domino Guidocherio quondam domini Petri Henrici de Galutiis a lattere desubtus posita in curtili Galutiorum et capella Sancte Marie de Galutiis, juxta dominum Blanchum de Gallutiis quondam domini Alberti Guidocherij, et iuxta heredes quondam domini Henrigutij de Galutiis a duobus lateribus et iuxta dictam medietatem turris et iuxta curtile predictum, confines vero dicte medietatis turris sunt hij : iuxta dictum Blanchum ab uno lattere et juxta dictum dominum Guidocherium ab alio et juxta curtilem predictum et juxta dictam domum venditam cum medietate murorum qui sunt in medio dicte turris inter ipsam et dictum dominum Guidocherium a summo usque deorsum. Et cum medietate murorum qui sunt inter dictam domum et domum dicti Blanchi. Et cum medietate androne que est inter dictam domum et domum Albertutij et Nicholay filiorum quondam domini Henrigutij predicti, et cum omni jure et actione que habebat pro dicta domo et medietate turris in curtili Gallutiorum predicto et in omnibus portis et porticibus dicti curtilis, pro precio et nomine precij quingentarum nonagintarum libr. bon. Cum pactis et conventionibus in instrumento insertis. Salvo et reservato ipsi domine Drude et eius filiis et heredibus in perpetuum jure in Ecclesia Sancte Marie rotunde de Galutiis et in dicto curtili Gallutiorum et omnibus portis et porticibus ipsius et in puteo eundi standi et redeundi et utendi et aquam de puteo auriendi. Insuper domina Druda predicta pro precio suprascripto dedit, cessit, transtulit atque mandavit eidem emptori omnia jura et actiones que et quas habebat vel habere poterat in dictis rebus et juribus vendictionis nomine et occasione ypotheche ad se spectantis in eis ex jure docium suarum constituens eum procuratorem in rem suam et ponens ipsum in locum suum ita quod suo nomine actionibus utilibus et directis loco ipsius domine Drude et sicut ipsa ipsa (sic) poterat ex causa ypotheche predicte in dictis rebus venditis omnibus ipsius domini Boniffatij creditoribus et aliis quibuscumque personis totaliter preferatur, et possit sicut ipsa poterat dictas res et iura deffendere et in eis acquirere et quoscunque alios personas et creditores excludere et nomine ipsius ypotheche contra quamcumque personam agere. Ex instrumento Henrigipti Filiciani not. facto die sabati decimoctavo intrante Februario, in curia domus dicte domine posita in capella Sancti Jacobi de Carbonensibus in angulo Vignatij, pressentibus domino Francischo domini Accursij legum doctore etc.
Lib. 78 Memorial. Pauli Bellondini not., fol. xxv verso.