Die lune septimo Martij (Millesimo ducentesimo octuagesimo nono, Indicione secunda, die secundo jntrante Januario).
Cum hoc eset quod dominus frater Federicus quondam domini Nascinpacis de Magarotis vendidiset domino Ugucioni domini Jachobini de Soldaderiis quartam partem et vinteximum tocius unius domus, turis et curtilis que quondam fuit domini Gulielmini de Sancto Geordio, poxita bon. in capella Sancti Donati, quam tenebat pro indiviso cum domino Petro Bianchito et domina Guida de Paltroneriis cuius tocius domus tales sunt conflnes: juxta stratam publicam et juxta heredes quondam domini Gulielmini predicti, et juxta ecclexiam Santi Donati, pro precio in suma centum sesaginta lib. bon., ut contineri dixerunt instrumento scripto manu Gulielmi de Bancis not. Idcirco dictus Ugucionus asseruit et confexus fuit dictum instrumentum et cetera; que in dicto instrumento continetur fore fiticia et simulata, et quod nullum precium in veritate eidem domino fratri per dictum Ugucionem fuit datum et persolutum et ideo voluit et mandavit ipsum fore casum et vanum et nulius valoris, et proterea eidem Ugucioni nullum jus aquisitum set dictas res dicto fratri de jure pertinere et cetera. Ex instrumento Millanti Martini domini Millaniti not. facto hodie, in Cambio, pressentibus etc.
Frater Federicus predictus jure proprio vendidit domino Petro quondam domini Amadoris de Blanchitis quartam partem et vinteximum tocius unius domus, turis et curtilis quod fuit dicti domini Gulielmini de Sancto Georcio poxite bon., in capella Sacti Donati, quam tenebat et posidebat pro indiviso cum dicto domino Petro Blanchito, et cum domina Guida de Paltroneriis, juxta stratam publicam, juxta heredes domini Gulielmini predicti et juxta ecclexiam Sancti Donati, et generaliter omne suum jus quod habet in dicta domo; et hec pro precio et nomine precij ducentarum quatraginta lib. Insuper domina Flandina filia quondam domini Bertolamej de Baxacomatribus et uxor dicti venditoris presens dicte vendicioni consensit et renuntiavit ocaxione docium suarum vel alia qualibet, cum pactis et condicionibus instrumento inser to. Ex intrumento Millaniti Martinj Millaniti not. facto hodie bon., in domo domini Baxacomatris et Nicolaj eius fratris, pressentibus etc.
Lib. 75 Memorial. Dominici de Meserazzano not., fol. xlj.