Eodem die xj Novembris (Millesimo ducentesimo ottuagesimo sexto, Indictione quartadecima).
Cum naturale quidem vicium sit negligi quod comuniter possidetur, et domini Bonacosa, et Bologninus fratres et filii quondam domini Albertucij de Baxacomatribus pro indivixo et comuniter iusto titulo huc usque tenuerint et possiderint, et hodie teneant et possideant certam partem, scilicet medietatem unius pallatij veteris, et turris, et Broyli positi in Civitate Bon. in strata maiori in capella Sancti Thome, a latere superiori strate inter serallium. Cuius quidem totius pallatii, turris, et Broyli confines sunt hij: Ab uno latere est via que vadit inter dictum pallatium, et pallatium domini Baxacomatris eorum fratris quod sibi obvenit in partem, et stratam publicam qua itur Imolam, et heredes condam domini Guidonis Sarti, et juxta infrascriptam domum que fuit olim Jacobini de Malvultis cum infrascripta quadam domuncula, et juxta Tubatam, et domos que olim fuerunt Iohanini Gallerie, et que obvenerunt in partem condam domino Bonfantino eorum fratri, videlicet illam partem dicti pallatii, et Broyli, que est a latere sero, et medietatem dicte turris a latere sero. Et solum ed edifficium dicte certe partis dicti pallatij, Turris et broyli tenentur et possidentur justo titulo pro indivixo per predictos dominos Bonacosam et Bologninum, Ac etiam dicerent iusto titulo ad eos spectare medietatem totius dicti pallatii in universo, quamvis illius medietatem pallatii aliquam partem passi sint huc usque tenere et uti dictum Nicolaum eorum fratrem, scilicet tres pedes et quatuor uncias, juxta partem turris dicti Nicolai a latere mane in amplitudine in testa. Et quantum protenditur dicta turris in longitudine versus meridiem; et etiam tenuerint et possederint comuniter et iusto titolo pro indivixo, et nunc teneant et possideant domum unam, que fuit condam domini Jacobini de Malvultis, cum quadam domuncula ubi consueverunt esse stabule dicti domini Bonacose, et que fuerunt et consueverunt esse porte, posite juxta filios et heredes condam dicti domini Guidonis, et juxta dictum broynum dicti pallatii, et viam burgi novi, et juxta dictam tubatam que fuit Iohanini Gallerie. Predicti dominus Bonacosa et Bologninus volentes predicte neglicentie victium evictare, comuniter et concorditer deliberaverunt, statuerunt et convenerunt de predictis rebus, pallatio, turri, broylo et domibus ad divisionem omnimodam pervenire de predictis rebus duas partes fecerunt, etc. Et dictus dominus Bologninus habeat et habere debeat in sua et pro sua parte, dictam partem et jus dicti pallatij et turris et dictos xx. pedes broyli extra dictam spondam, sicut superius designata est etc. Ita tamen quod dictus dominus Bologninus det et dare teneatur et debeat dicto domino Bonacose dictas cccc, lib. bon. pro mellioramento dicte partis sibi contingentis etc. Ex instrumento Guilielmi Petroboni de Bancis not. facto hodie Bon., sub porticu heredum quondam Bonfantini de Baxacomatribus, presentibus etc. domino Petro Guercio de Baxacomatribus etc.
Lib. 65 Memorial. Nicolai de Lastignano not, fol. cvj verso.